<<
>>

ПРИБАВЛЕНІЕ II. Договоръ Повогоросцевъ съ Галзою, напечатанный, въ книгтъ: Specimen Juris JPublici Lubecensis, edidit Jo. Carolus Ilenricus Dreyer. An. MCCXCIX Buezov et VPismar pag. CLXXVII(*J.'

In nomine dei,.Arnen. Notum et evidens sit omnibus Christi fide­libus presentem paginam inspecturis, quod secundum justitiam ab antiquis a mercatoribus inter Ruthenos Nogardie habitam hoc eorum justicia et libertas noscitur extitisse.

Cum mercatores Theutonici vel Gotenses veniunt in Berko in regno regis Nogardiensium et quicquid eis in dicione Nogardiensium injurie irrogatum fuerit, super hoc N0- gardienses respondebunt; eandem protectionem et pacem habebunt mercatores predicti in reditu ad locum prefatum, quam et in ve­niendo, quum autem mercatores veniunt in aqua, que dicitur Ny fruentur libertate, quam ab antiquo in omnibus aquis habuerunt, ut nemo Ruthenus eos in aquis ex naufragio periclitantes diripere, infestare, et male tractare, sed potius fovere et auxilio snccnrrere debeat. A loco ubi primo inchoat dominium Nogardiensium hospi­tes libere utantur silva secundo ea, de quibus habebunt necesse ascen­dendo et descendendo. Item hospites estuales cum venerint in terram erunt sub antiquo pace et si volunt hospites. Rex Borchramus, dux et Nogardienses discretiores osculabunt crucem, sicut moris est, in signum pacis et fedus concordie et amoris. Cum hospites in regno Nogardiensium et sub eorundem pace et protectione sunt, si res eorum furto subtracte fuerint, et summa furti sit infra dimidiam marcam

{*) Здѣсь помѣщается сей договоръ вполнѣ, какъ потому, что со­держитъ въ себѣ многія поясненія древняго въ Новѣгородѣ судопро­изводства, такъ и потому, что столь важный историческій памят­никъ находится только въ иностранныхъ книгахъ, и при томъ у од­ного Дрейера помѣщенъ отъ слова до слова, а у прочихъ авторовъ содержатся только выписки изъ оваго. Дабы читатели могли пола­гаться на сію копію, то я увѣдомляю ихъ, что она съ печатнымъ оригиналомъ совершенно сходна но содержанію и ортогра*іи.

Konen, reus se redimere poterit, cum П mare.

Konen. Si vero su­pra predictam summam et infra dimidiam marcam argenti furtum commiserit, virgis decorietur et ad maxillam cauteriabitur, vel re­dimat se cum X marcis argenti. Qui antem ultra dimidiam marcam argenti furatus fuerit, capitalem subibit sententiam. Si furta predic- ta commissa fuerint inter Berko et Enga intimabitur Oldermanno de Engen, qui veniet infra duos dies et si infta duos dies non venerit, Oldermanni illi, qui furem deprehenderunt, secundum quantitatem furti de eo judicabunt, nec eis super hoc imputari debet excessus. Simile erit, si furtum contingit inter Engen et Aldagcn, et ita dein­ceps usqne Nogardiam veniatur. Cum hospites hiemales veniunt ad torrentem, qui dicitur Vorsch, intimabit Oldermanno vector, qui di­citur Vorschkerle, ut mane veniant ductores et decoquetur eis ipso mane unum caldarium et non plus, quo' cocto et expedito dicti vec­tores, sine dilacione expedient mercatores, nec aliqui assumentur in Lodias, nisi viri et robusti et ydonei per quos res hospitum con­serventur. Jidem vectores cum ad tabernam pervenerint piscatorum, recipiant precium suum, videlicet quilibet vectorum VIII capita martatorum et unum par mapparum, vel loco maparum ПІ capita martatorum, et deinde hospes absque ulla mora expediatur. Cum autem hospites memorati deveniunt ad locum, qui dicitur Gestevelt, quelihet navis honorata bonis teloneabit unam mare. Konen. Navis honerata carnibus, farma, seligine, vel brasio theloneabit dimidiam mare. Konen. Navis vero honerata victualibus ad nichilum obligatur. Thelonarius ibidem scrutabitur bona, pro quibus dandum est thelo- neum, nec dabitur theloneum, antequam bona in Nogardiam veniunt. Cum hospites estivales venerint ante torrentem, qui dicitur Vorsch, statim absque mora vectores conducent eos ad tabernam piscatorum, quo dum perveniunt quelibet lodia dabit vectoribus IIII panes et unam scutelliem butyri; Si panes habere noluerint, dabuntur eis pro • quolibet pane due Konen et pro butyro ПІ capita martatorum. Cui­libet vectori dabuntur ѴЦІ capita martatorum et unum par maparum et loco maparum III capita martatorum.
Idem jus habebunt hospites estivales de dando theloneo, quod hospites hyemales, ut supra dictum. Cum hospes lodias conducit iu Nogardia, si Lodie occurrerunt na­vibus in Nu, quelibet lodia accipiet pretium suum et pernam vel V mare. Kunen pro perna. Si venerit Lodia in occursum mercatoribus

in Aldagen vel in Wolcowe amne recipiet medietatem pretii et dimidiam pernam, vel Illimare, cynen. Quecunque Lodia cum aliis lodiis conducta non venerit, pretio suo carebit tempore deputato. Quecunque lodia conducta non tamen honorata in descensu conracta fuit vel periclitata similiter precio suo carebit. Cum mercatores cum lodiis adseendunt et ex infortunio aliqua dissensio inter' mercatores ct vectores orta fuit vel percussio intervenit et lis per compositionem sedata fuit, non debet eadem dissensio amplius ventitari. Cum mer­catores adseendunt Wolcowe et veniunt ad verum Vitlagen, prima die kanili mercatores non intrabunt Vitlagen, sed seeunda die intra­bunt et exibunt cum venerint Dbrelleborcb. Cum hospes res suas posuit in lodiis et ex infortunio alicuius lodia 'periclitata fuit vel confracta nichil de hoc ad hospitem, sed de pretio respondebit. Pro longitudine vie, qua res duxit, et hospes sustinebit dampnum, quod exinde percepit. Cum naves mercatorum sunt in Nu, secundum antiquam justitiam libere possunt negociari hospites cum Carelis et Engis. Cum hospites veniunt Nogardiam debent vehicula esse parata ad deferendas res hospitum et cuilibet lodie dabuntur XV cunen. Idem precium dabitur infra Quindenam. Gotenses X cunas dabunt pro rebus suis deferendis. Hospites cum exierint a curia theutonico- rum dabunt lodiis in decensum dimidiam mare, cunen. Curie theutoni- eorum etGotensium et hospites liberi erunt, ita quod Novogardien- ses nec personis nes rebus tractandis vel vendendis aliquas possunt ponere constitutiones. Curie hospitum predictorum adeo debent esse libere, ut si aliquis excessum aliquem commiserit et ad eas confugerit, non debet dari de eis in manus alicuius, sed placitari debet pro eo ac si esset in ipsa ecclesia constitutus.

Item nulli precones, qui dicuntur Schelke, debent intrare curiam Gotensium et Theutonicorum; Nun- eius autem ducis curiam intraro potest. Si Ruthenos deliquerit in hospitem intimabitur Duci et Oldermanno Nogardiensium, qui cau­sam complanabunt. Si autem hospes deliquerit in Ruthenum intima­bitur Oldermanno hospitum, et nullus alium accipiet per vestem, sed Oldermannus manum porrigrt pro reo, ut ipsum perducat ad ratio­nem. Item placita hospitum inter hospites et Ruthenos habenda sunt in curia Sti Johannis coram duce, Oldermanno, Nogardiensibus et non coram aliquo alio. Item custos, .qui dicitur Biriz nullum habet jus intrandi curiam nec usque ante curiam erit, cum hoc sit de ar,- 10

tigno jure. Inter curias theutonicorum in platea non debet esse pug­na vel percussio cum fustibus, qui dicuntur Veicn, quia de huj­usmodi ludo insolito ab antiquis in loco predicto posset oriri discor­dia inter hospites et Ruthenos. Si aliquis ausu temerario curiam theutonicorum vel Gotensium invadere presumpserit vel eam violen­ter intraverit armata manu ibique aliquem aut rebus aut corpore molestaverit vel dampnificaverit, dampnuni quod ibidem accepit, pro suo obtinebit. Si autem evaserit et questio contra eum mota fue­rit et metseptimus convictus fuerit auctor injurie duplicem emen­dam faciet, scii. XX marcar. argenti et quilibet de suis complici- bus emendabit II mare, argenti, si autem aliquod damnum in curia fecit, emendabit, et ei ipse emendare non suffecit, Nogardienses pro epsatisfaeient in emenda. Si vero aliquis invasorum curie aut per­sonarum in curia pro excessu suo detentus fuerit pena publica pu­nietur, Si quis autem temerarie curie plancas aut portas secuerit aut in curia arcu vel aliis armis sagittaverit, aut impetum cum lapidi­bus vel aliis fecit convictus satistaciet in X mare, argenti. Item om- bns. venientibus ad curiam hospitum indifferenter et libere possunt vendere res suas, quia modica vel nulla est differencia mercatoribus inter hospitem et Nogardiensem.

Simile erit de emptione et vendi­tione extra curiam et in eo nichil delinquunt predicti mercatores. Hospites libere et sine contradictione pueros suos mittant ad discen­dum loquelam nostram, quocunque volunt. Item ab ecclesia Sti Ni- cholai usque ad curiam hospitum curia non debet occupari editiciis usque ad plateam. Cimiterium S. Petri sepietur sicut antiquo consue­tum est, et simili modo curia theutonicorum et Gotensimn. S. Petrus et S. Nicholaus in Aldachen secundum jura antiqua rehabere debent sua prata. Item si aliqua dissensio contingit inter hospites et Ru­thenos in Nogardia, illa dissensio ita debet complanari et termina­ri, ut cum hospites estivi venerint cum dissensione prehabita nichil habeant disponere, sive terminata sit eadem dissensio sive non. Si etiam aliqua dissensio orta fuerit inter hospitem et Ruthenum sedari et complanari debet secundum jura, cum hospes abire disposuerit, racione dissensionis nullatenus impediatur. Item si fuit discordia inter hospites et Nogardienses sedari debet in loco ubi orta est, si autem sedari non possit, nulla pandatio fiet primo et secundo anno, sed si in tercio anno dissensio complanari non possit, et fiet pandatio

admittetur. Item nullus hospes potest detineri in curia alicujus Ru­theni, nisi prius, indicetur Oldermanno ut premuniat aliquem, qui suspectus est, ne intret curiam Rutheni. Item si aliqua tWerra vel discordia inter terras circumjacentes et Nogardienses sit, ratione' hu­jus discordie hospes impediri non debet, qui nichil cum Werra ha­bet disponere ex parte utraque, quocunquc ire voluerit libere dimit­tatur. Nullus 'etiam hospes theutonicus vel Gotensis tenetur ire in expeditionem, nec ad hoc de jure poterit coarctari. Si hospes ve­niens de superioribus partibus terre et Gotlandiam ire voluerit, da­bit ecclesie StiVridach mare, argenti et non plus. Item si hospes debet ducere testimonium: in Ruthenum, rhabebit duos hospites et duos Ruthenos, similiter Ruthenus contra Theutonicum.

Si Ruthenus et hospes discordaverint in testimonio et neuter eorum velit prote- stificari super .hoc, sorcientur quis eorum protestificetur, et qui protestificatus fuerit, evincet in causa de 'qua tractatur. Si aliquis Ruthenus solvere debet hospitibus et Ruthenis, plus solvet hospiti quam Rutheno, si autem hospiti solvere non sufficiat redigatur in servitutem cum uxore et pueris hospiti, et si eum vult hospes de­ducere, poterit, dum tamen antequam eum deducat, publice offe­rat redimendum, qui autem se de eo intromiserit, hospiti debita sol­vet. Item si clericus in sacris constitutus, Oldermannus et noncius malo casu occidantur, quod absit, dupli emenda'satisfiet, scii. XX mare. arg. si vero alius interficitur, emendabitur cum X mare, argen­ti, servus autem ipsius emendabitur cum II mare, argenti. Vulnus viri liberi emendabitur cum II mare, argenti. Vulnus viri liberi emen­dabitur cum II mare, argenti, vulnus servi cum dimidia mare, argenti. Qui alii dedit alapam, emendabit dimidiam mare. arg. Libra bis equari 'debet in anno, si expedire videbitur, similiter scala argenti. Bona, que adducit hospes pondari debent in curia, in libra sicut quondam in pondario et recipiet pondator IX sshin de cap. Bona que emit hospes a Rutheno, ea presentabit Ruthenus ad libram sine expensis hospitis, sed hospes dabit pondatori IX schin pro cap. non plus. Quicunque pondator constituetur, in quacunque libra pondabit, osculabitur crucem, quod cuilibet ex utraque parte equaliter pondet. Pondator argenti hospitibus predictis pondabit sine precio. Quicquid argenti examinator recepit ad comburendum. (zu verschmelzen) de hospite, suppositionem (Zusatz) decomptabit de

*

tali argento, quale ab eo recepit. Cum hospes argentum suum facit pondari, una pondatio debet fieri in ima scala, et secunda pondatio, si placet hospiti. Si aliquis hospes argentum vendidit, examinatori argenti et quod ei pondator argenti expondat, ille qui recipit, non reportat, super hoc Nogardienses respondebunt. Statera Lode, quse dicitur cap, debet in gravitate continere VIII Livonica talenta. Item per funem St. Petri debet hospes mensurare bona sua. Cum hospites hyemales et estivales exierint a curia et venerint ad Vorsch tunc si volunt accipient unum ductorem scii. Vorschkerl, cui dabunt VIII capita inarcatorum et unum panem. Quicunque hospites sunt in curia estivales vel hyemales et habebunt equos, eis utantur bonasua velfratris sui libere adducendo cum suis equis. Curia Gotensium cum ecclesia et cimiterium S. Olavi et prata adjacentia in omnibus 'libera erunt, secundum justitiam habitam ab antiquis.—Item circa curiam eorum Gotensium secundum justitiam entiquam ad VIII passus edificia poni non debent, nec lignorum congeries circumponi, nec aliquid in ea fieri debet preter ipsorum voluntatem. Item curiam Gilde, quam iidem Gotenses vendiderunt, non tenentur renovatione pontis aliqua­tenus procurare. Jura et libertates prescriptas, quas hospites merca­tores sibi in dominio regis Nogardiensium sibi fieri postulant, eedem libertates et jura ipsis Nogardiensibus cum in Godlandia venerint in omnibus impendentur favorabiliter et benigne. Arnen.

<< | >>
Источник: ИСТОРИЧЕСКОЕ ИЗОБРАЖЕНІЕ ДРЕВНЯГО СУДОПРОИЗВОДСТВА въ РОССІИ. СОЧИНЕНІЕ Александра Куницына. САНКТПЕТЕРБУРГЪ. 1843

Еще по теме ПРИБАВЛЕНІЕ II. Договоръ Повогоросцевъ съ Галзою, напечатанный, въ книгтъ: Specimen Juris JPublici Lubecensis, edidit Jo. Carolus Ilenricus Dreyer. An. MCCXCIX Buezov et VPismar pag. CLXXVII(*J.':

  1. 6. Классификация документов по различным признакам
  2. Соборное Уложение 1649 г.
  3. Понятие психологической антропологии
  4. 81) Кодификация советского права в 20-е г.
  5. 1. Экспертиза ценности документов
  6. Особое мнение судьи Конституционного Суда Российской Федерации В. И. Олейника
  7. § 12.4. ОХЛАЖДЕНИЕ. ступенчатое сжатие
  8. Тема №3: Гражданские процессуальные правоотношения.
  9. 117) Распад СССР.
  10. Об отказе в принятии к рассмотрению жалобы гражданина Бартковского Олега Брониславовича на нарушение его конституционных прав частью второй статьи 52 Уголовно­процессуального кодекса Российской Федерации
  11. Вопрос 1. Оформление приказов по основной деятельности
  12. § 17.5. КОЛОВРАТНЫЙ КОМПРЕССОР
  13. Глава 7. Получение жилых помещений в домах ЖК (ЖСК)
  14. Гражданское законодательство.
  15. 8. Работа предприятия по выходу на внешний рынок.
  16. РЕГЛАМЕНТ ВСЕРОССИЙСКОГО СЪЕЗДА АДВОКАТОВ
  17. 6 Суд, как участник исполнительного производства.
  18. Генезис экономики
  19. 1. Понятие договора социального найма и его характеристика